‏ Numbers 9

1Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de Terra Aegypti, mense primo dicens: 2Faciant filii Israel Phase in tempore suo, 3quartadecima die mensis huius ad vesperam, iuxta omnes ceremonias et iustificationes eius. 4Praecepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase. 5Qui fecerunt tempore suo: quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai. Iuxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. 6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, 7dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? 8Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis. 9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino 11in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam: cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: 12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os eius non confringent, omnem ritum Phase observabunt. 13Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. 14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino iuxta ceremonias et iustificationes eius. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae. 15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. 16sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: 19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur 20quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. 21Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et, si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. 23Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi.
Copyright information for VulgS