‏ Tobit 1

1Tobias ex tribu, et civitate Nephthali (quae est in superioribus Galilaeae supra Naasson, post viam, quae ducit ad Occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) 2cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, 3ita ut omnia, quae habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex eius genere, impertiret. 4Cumque esset iunior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. 5Denique cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Ieroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium, 6sed pergebat in Ierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens, 7ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. 8Haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. 9Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, 10quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. 11Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua, 12(cum omnes ederent ex cibis Gentilium) iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. 13Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, 14et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset. 15Pergebat ergo ad omnes, qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. 16Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: 17et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu eius, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. 18Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo: 19Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: 20esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, et mortuis atque occisis sepulturam solicitus exhibebat. 21Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Iudaea plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. 22At ubi nunciatum est regi, iussit eum occidi, et tulit omnem substantiam eius. 23Tobias vero cum filio suo, et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. 24Post dies vero quadragintaquinque occiderunt regem filii ipsius, 25et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas eius restituta est ei.
Copyright information for VulgS