Tobit 3
1Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrymis, 2dicens: Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et iudicium. 3Et nunc Domine memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. 4Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. 5Et nunc Domine magna iudicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus synceriter coram te. 6Et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere. 7Eadem itaque die contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, 8quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. 9Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. 10Numquid et occidere me vis, sicut iam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit: 11sed in oratione persistens cum lacrymis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. 12Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum, 13dixit: Benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. 14Ad te Domine faciem meam converto, ad te oculos meos dirigo. 15Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. 16Tu scis Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. 17Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me praebui. 18Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere. 19Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni: quia forsitan viro alii conservasti me. 20Non est enim in hominis potestate consilium tuum. 21Hoc autem pro certo habet omnis, qui te colit, quod vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correctione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. 22Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem, tranquillum facis: et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. 23Sit nomen tuum Deus Israel benedictum in saecula. 24In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei: 25et missus est Angelus Domini sanctus Raphael, ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.
Copyright information for
VulgS