Tobit 5
1Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater. 2Quo modo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? Sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. 3Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. 4Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam. 5Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum. 6Et ignorans quod Angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus bone iuvenis? 7At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quae ducit in regionem Medorum? 8Cui respondit: Novi: et omnia itinera eius frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis. 9Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec haec ipsa nunciem patri meo. 10Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo. Super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. 11Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. 12Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? 13Cui ait iuvenis: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. 14Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. 15Et dixit ei Angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te. 16Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi, de qua domo, aut de qua tribu es tu? 17Cui Raphael angelus dixit: Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? 18Sed ne forte solicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiae magni filius. 19Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. 20Dixit autem illi Angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. 21Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et Angelus eius comitetur vobiscum. 22Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul. 23Cumque profecti essent, coepit mater eius flere, et dicere: Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis. 24Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum. 25Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. 26Dixitque ei Tobias: Noli flere, salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. 27Credo enim quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. 28Ad hanc vocem cessavit mater eius flere, et tacuit.
Copyright information for
VulgS