Tobit 8
1Postquam vero coenaverunt, introduxerunt iuvenem ad eam. 2Recordatus itaque Tobias sermonum Angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos. 3Tunc Raphael Angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti. 4Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo iungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus coniugio. 5filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita coniungi sicut gentes, quae ignorant Deum. 6Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. 7Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt. 8Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adiutorium Hevam. 9Et nunc Domine tu scis, quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum. 10Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. 11Et factum est circa pullorum cantum, accersiri iussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. 12Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam. 13Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei: 14Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. 15At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. 16Et reversa nunciavit bonum nuncium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius, 17et dixerunt: Benedicimus te Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus. 18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. 19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. 20Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret. 21Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria. 22Duas quoque pingues vaccas, et quattuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. 23Et adiuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se. 24De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit hanc scripturam, ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.
Copyright information for
VulgS