‏ 1 Maccabees 2

1in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin 2et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis 3et Simeon qui cognominabatur Thasi 4et Iudas qui vocabatur Macchabeus 5et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus 6hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem 7et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum 8sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis 9vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum 10quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius 11omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla 12et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes 13quo ergo nobis adhuc vivere 14et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde 15et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere 16et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt 17et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus 18ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis 19et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius 20ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum 21propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei 22non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via 23et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 24et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram 25sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 26et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi 27et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me 28et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate 29tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum 30ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala 31et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi 32et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 33et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis 34et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum 35et concitaverunt adversus eos proelium 36et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta 37dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos 38et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum 39et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde 40et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra 41et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis 42tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege 43et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum 44et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent 45et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras 46et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine 47et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum 48et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori 49et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis 50nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum 51et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum 52Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam 53Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti 54Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni 55Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel 56Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem 57David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula 58Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum 59Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma 60Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum 61et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur 62et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est 63hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet 64vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis 65et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 66et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi 67et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri 68et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis 69et benedixit eos et adpositus est ad patres suos 70et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno

Copyright information for VulgJ