‏ 2 Chronicles 17

1regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel 2constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius 3et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim 4sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel 5confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria 6cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit 7tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda 8et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes 9docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum 10itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat 11sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem 12crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 13et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem 14quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 15post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia 16post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium 17hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 18post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum 19hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda

Copyright information for VulgJ