‏ 2 Corinthians 5

1scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis 2nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes 3si tamen vestiti non nudi inveniamur 4nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita 5qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus 6audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino 7per fidem enim ambulamus et non per speciem 8audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum 9et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi 10omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum 11scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse 12non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde 13sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis 14caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 15et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 16itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus 17si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova 18omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis 19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 21eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Copyright information for VulgJ