‏ Genesis 15

1his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis 2dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer 3addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit 4statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem 5eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum 6credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam 7dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam 8at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam 9respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam 10qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit 11descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram 12cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum 13dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis 14verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia 15tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona 16generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus 17cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas 18in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten 19Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 20et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 21et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

Copyright information for VulgJ