‏ Matthew 1

1liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham 2Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius 3Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram 4Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon 5Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem 6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae 7Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa 8Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam 9Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam 10Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam 11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis 12et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel 13Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor 14Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud 15Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob 16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus 17omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim 18Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 19Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam 20haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est 21pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 22hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem 23ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus 24exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam 25et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Copyright information for VulgJ