Tobit 6
1profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris 2et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum 3quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me 4et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius 5tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter 6quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum 7tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti 8respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos 9[] 10et dixit ei ubi vis ut maneamus 11respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam 12tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem 13pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem 14tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit 15timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum 16tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium 17hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos 18tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea 19ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium 20secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris 21tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur 22transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris
Copyright information for
VulgJ