Psalms 10
1victori David 2in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis 3quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde 4quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est 5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum 6Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum 8quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
Copyright information for
Vulgate_HebPs