Psalms 113
1cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius 3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis 5quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum 6montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis 7a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob 8qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum 9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam [ (Psalms 113:10) propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum ] [ (Psalms 113:11) Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit ] [ (Psalms 113:12) idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum ] [ (Psalms 113:13) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt ] [ (Psalms 113:14) aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur ] [ (Psalms 113:15) manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo ] [ (Psalms 113:16) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis ] [ (Psalms 113:17) Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est ] [ (Psalms 113:18) domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est ] [ (Psalms 113:19) timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est ] [ (Psalms 113:20) Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron ] [ (Psalms 113:21) benedicet timentibus Dominum parvis et magnis ] [ (Psalms 113:22) addat Dominus super vos super vos et super filios vestros ] [ (Psalms 113:23) benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram ] [ (Psalms 113:24) caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum ] [ (Psalms 113:25) non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium ] [ (Psalms 113:26) sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia ]
Copyright information for
Vulgate_HebPs