‏ Psalms 134

1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens [ (Psalms 134:4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum ] [ (Psalms 134:5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis ] [ (Psalms 134:6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis ] [ (Psalms 134:7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis ] [ (Psalms 134:8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus ] [ (Psalms 134:9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius ] [ (Psalms 134:10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes ] [ (Psalms 134:11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan ] [ (Psalms 134:12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo ] [ (Psalms 134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione ] [ (Psalms 134:14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis ] [ (Psalms 134:15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum ] [ (Psalms 134:16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt ] [ (Psalms 134:17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum ] [ (Psalms 134:18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis ] [ (Psalms 134:19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino ] [ (Psalms 134:20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino ] [ (Psalms 134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia ]
Copyright information for Vulgate_HebPs