Psalms 17
1victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait 2diligam te Domine fortitudo mea 3Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 4laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 5circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me 6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius 8commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 9ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo 10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 11et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 12posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris 13prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 15et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos [ (Psalms 17:16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui ] [ (Psalms 17:17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis ] [ (Psalms 17:18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant ] [ (Psalms 17:19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum ] [ (Psalms 17:20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei ] [ (Psalms 17:21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi ] [ (Psalms 17:22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo ] [ (Psalms 17:23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me ] [ (Psalms 17:24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea ] [ (Psalms 17:25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius ] [ (Psalms 17:26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages ] [ (Psalms 17:27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes ] [ (Psalms 17:28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis ] [ (Psalms 17:29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas ] [ (Psalms 17:30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum ] [ (Psalms 17:31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se ] [ (Psalms 17:32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum ] [ (Psalms 17:33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam ] [ (Psalms 17:34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me ] [ (Psalms 17:35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea ] [ (Psalms 17:36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me ] [ (Psalms 17:37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei ] [ (Psalms 17:38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos ] [ (Psalms 17:39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis ] [ (Psalms 17:40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me ] [ (Psalms 17:41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti ] [ (Psalms 17:42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos ] [ (Psalms 17:43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos ] [ (Psalms 17:44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium ] [ (Psalms 17:45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi ] [ (Psalms 17:46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis ] [ (Psalms 17:47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae ] [ (Psalms 17:48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis ] [ (Psalms 17:49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me ] [ (Psalms 17:50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo ] [ (Psalms 17:51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum ]
Copyright information for
Vulgate_HebPs