Psalms 47
1canticum psalmi filiorum Core 2magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo 3specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni 4Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando 5quia ecce reges congregati sunt venerunt simul 6ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt 7horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis 8in vento uredinis confringes naves maris 9sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper [ (Psalms 47:10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui ] [ (Psalms 47:11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua ] [ (Psalms 47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua ] [ (Psalms 47:13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius ] [ (Psalms 47:14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima ] [ (Psalms 47:15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte ]
Copyright information for
Vulgate_HebPs