Psalms 49
1canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius 2de Sion perfecta decore Deus apparuit 3veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida 4vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 5congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper 7audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum 8non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 9non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius 13numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam 14immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua 15et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me 16impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo 17qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te 18si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua 19os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum 20sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium [ (Psalms 49:21) haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos ] [ (Psalms 49:22) intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet ] [ (Psalms 49:23) qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei ]
Copyright information for
Vulgate_HebPs