Psalms 55
1victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth 2miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me 3conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime 4quacumque die territus fuero ego in te confidam 5in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi 6tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum 7congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam 8quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus 9secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua 10tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es 11in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi 12in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi 13quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
Copyright information for
Vulgate_HebPs