‏ Psalms 57

1victori ut non disperdas David humilem et simplicem 2si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 3etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite 4alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium 5furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam 6ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas 7Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine 8dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur 9quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem 10antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas 11laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii [ (Psalms 57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra ]
Copyright information for Vulgate_HebPs