Psalms 67
1victori David psalmus cantici 2exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 3sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 4iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia 5cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo 6patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo 7Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus [ (Psalms 67:8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper ] [ (Psalms 67:9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel ] [ (Psalms 67:10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti ] [ (Psalms 67:11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus ] [ (Psalms 67:12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae ] [ (Psalms 67:13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia ] [ (Psalms 67:14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri ] [ (Psalms 67:15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon ] [ (Psalms 67:16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis ] [ (Psalms 67:17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper ] [ (Psalms 67:18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto ] [ (Psalms 67:19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum ] [ (Psalms 67:20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper ] [ (Psalms 67:21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus ] [ (Psalms 67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis ] [ (Psalms 67:23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris ] [ (Psalms 67:24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso ] [ (Psalms 67:25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto ] [ (Psalms 67:26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum ] [ (Psalms 67:27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel ] [ (Psalms 67:28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali ] [ (Psalms 67:29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis ] [ (Psalms 67:30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera ] [ (Psalms 67:31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt ] [ (Psalms 67:32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo ] [ (Psalms 67:33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper ] [ (Psalms 67:34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis ] [ (Psalms 67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis ] [ (Psalms 67:36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus ]
Copyright information for
Vulgate_HebPs