Psalms 68
1victori pro liliis David 2salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam 3infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 4laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum 5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam 6Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita 7non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel 8quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam 9alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 10quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 11et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 12et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 13contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 14mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui 15erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 16ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum 17exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me 18et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me 19accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me 20tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam 21coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 22et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto 23sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum 24contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 25effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos 26fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet 27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant 28da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua 29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 30ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me 31laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione 32et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas 33videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra 34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit 35laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis [ (Psalms 68:36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam ] [ (Psalms 68:37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea ]
Copyright information for
Vulgate_HebPs