Psalms 72
1canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde 2mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei 3quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns 4quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum 5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 6ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 7processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 8inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 9posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra 10propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 11et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso 12ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias 13ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas 14et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis 15dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui 16et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis 17donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum 18verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum 19quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 20quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges [ (Psalms 72:21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans ] [ (Psalms 72:22) et ego insipiens et nescius ] [ (Psalms 72:23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum ] [ (Psalms 72:24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me ] [ (Psalms 72:25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra ] [ (Psalms 72:26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum ] [ (Psalms 72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te ] [ (Psalms 72:28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas ]
Copyright information for
Vulgate_HebPs