Psalms 73
1eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae 2recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti 3sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario 4fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum 5manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures 6et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt 7miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui 8dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra 9signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo 10usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem 11quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume 12Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae 13tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis 14tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum 15tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia 16tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem 17tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti 18memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum 19ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum 20respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae 21ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum 22surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die 23ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
Copyright information for
Vulgate_HebPs