‏ Psalms 74

1victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici 2confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua 3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo 4dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper 5dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu 6nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri 7quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium 8sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit 9quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 10ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob 11et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
Copyright information for Vulgate_HebPs