‏ Psalms 9

1victori pro morte filii canticum David 2confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 3laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi 4cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua 5fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae 6increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter 7conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis 8Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 9et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus 10et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia 11et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 12cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius 13quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum 14misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis 15qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 16exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 17agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 18convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum 19quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum 20surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam [ (Psalms 9:21) pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper ] [ (Psalms 9:22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae ] [ (Psalms 9:23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt ] [ (Psalms 9:24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi ] [ (Psalms 9:25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret ] [ (Psalms 9:26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit ] [ (Psalms 9:27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo ] [ (Psalms 9:28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas ] [ (Psalms 9:29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem ] [ (Psalms 9:30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum ] [ (Psalms 9:31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter ] [ (Psalms 9:32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum ] [ (Psalms 9:33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum ] [ (Psalms 9:34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat ] [ (Psalms 9:35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor ] [ (Psalms 9:36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies ] [ (Psalms 9:37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius ] [ (Psalms 9:38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua ] [ (Psalms 9:39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra ]
Copyright information for Vulgate_HebPs